

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 10: Versus 31
Multi autem.Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur:Multi autem,etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitae meritis excellere, et alios a prima aetate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.